Dic nobis quando haec erunt et quod signum Adventus tui, et consummationis saeculi?
Jesus Christ's Oraculum: Consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca.
-----Haec autem omnia initia sunt dolorum-----
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi.
Et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum.
Et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum.
Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio.
Sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis.
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur.
Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate.
Sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe, et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis.
Similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant; qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. Secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.
Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam.
Apostolus Paul: Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti, sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate, proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei; habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita.
Et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur.
(et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca, consurget enim gens in gentem , surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae)